Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Quae cum Cotta dixisset, tum Velleius “Ne ego”
inquit “incautus, qui cum Academico et eodem rhetore
congredi conatus sim. nam neque indisertum Academicum pertimuissem nec sine ista philosophia rhetorem quamvis eloquentem; neque enim flumine conturbor inanium verborum nec subtilitate sententiarum si
orationis est siccitas. tu autem Cotta utraque re valuisti; corona tibi et iudices defuerunt. Sed ad ista
alias, nunc Lucilium, si ipsi commodum est, audiamus.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.